- BOSRA
- BOSRAurbs Idumaeae vetustissima et munitissima, in qua natus est Iobab, Rex Edom. Gen. c. 36. v. 33. Idumaeae diserte adscribunt Prophetae tres, Esaias c. 34. v. 6. Ierem. c. 49. v. 13. et Amos c. 1. v. 12. Tamen unus ex hoc numero Ieremias c. 48. v. 24. Bosram censet inter Moabitarum urbes. Itaque vel utrique adscribitur, eo quod in utriusque fuerit confiniis, vel, quod puto verius, gemina fuit Bosra, ana Idumaeorum, altera Moabitarum. Nec multum, refert, utrum intelligas in his Micheae: Ponam illum ut oves Bosrae, quia utraque regio fuit valde pecorosa, quamquam hunc locum veteres multo altier interpretantur, nam pro Sicut oves in Bosra Graeci habent ὡς πρόβατα εν θλίψει tamquam esset a coarctari, vel in angustiis esse. Bochart. part. 1. Hieroz. l. 2. c. 48. Vide Bozra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.